- LEX Frisonum
- LEX Frisonumab Heraldo Danorum Rege, lata est, ut refert Albertus, Abbas Stadensis, A. C. 984. Certissimum, inquit, est eum tam nostro populo, quam Transalbianis et Frisonum genti leges et iura constituisse, quae adhuc pro tanti auctoritate viri servare contendunt. Lindebrogius vero notat, Heraldi leges iis recentiores esse, quas in suo codice legum antiquarum, inter alias Frisonum edidit: membranasque et manûs vetustatem, CAr. Mag. aetatem videri antecedere, Henr. Spelmann. Gloss. Archaeol. Occasione legis huius, de Frisonibus s. Frisiis quaedam hîc, ut et de regione eorum adicere visum est: cum supra de iis parciores fuerimus. Erant Frisones pop. Germ. inf. quibusdam e Phrygibus orti, alias Frisii et Frisiones, Germ. Frieslander. Iam Plinii aetate, sub Vespasiano, in Infulis Rheni, qui terminus Galliae est, sedes habuêre, l. 4. c. 15. Olim Sub propriis Regibus, dein a Francorum Rege Chlodovaeo II. per Dagobertum fil. caeso Beroaldo Rege A. C. 626. subacti, usque ad tempora filiorum Chlodovei Iun. tum iugo excusso, proximus Francicae ditioni pagis manus adiecêre, flumenque Rhenum transgressi, in parte Ins. Batavorum consedêre, ac ibi praeter cetera loca Dorestate ac Traiectum Batavorum ad Rhenum obtinuêre: quae regio a gente Frisia, a situ Citerior vel Occidentalis dicta est. Pipinus dein Dux Francorum, Radbodo Rege illorum fuso, gentem, misso Willibrordo, ad Christianismum perduxit, circa A. C. 690. qui Traiectum inf. pro Episcopatûs sede habuit: postquam paulo ante Vigbertus Anglus a Radbodo, eo quod Iovis et Fostae statuam evertisset, fuisset interfectus. Gotricus postea, Damiae Rex Frisiam classe 200. navium ingressus, incolas omnibus fortunis exuit, aurique et argenti usu adempto, ad vimineos torques lege latâ redegit, A. C. 809. Haraldusque, ab aemulo Regnero, Daniâ pulsus sedem hîc fixit, A. C. 826. quo tempore Arii dogmate infectam gentem sanavit Frid. Ultraiectin. Ep. Post haec Car. Crassus Imp. Godofrido Normannorum Duci Frisiam concessit, A. C. 881. Victus postmodum a Frisiis A. C. 993. Arnulphus est, Hollandiae Comes, ut et Theodoricus Com. circa A. C. 1018. sed A. C. 1134. a Theodorico Frisia vastata, ac fratri in feudum relicta est. Ob eam dein Florenrius Hollandiae Comes cum Ep. Traiectensi bellum gessit, dum nimium praedae inhiat, a Frisiis illa exutus, circa A. C. 1168. cuius fil. Theodoricus fratrem vilhelmum victum Or. Frisiâ contentum esse coegit A. C. 1195. Vilhelmus Imp. in expeditione contra Frisios labente equo glacie fracta, ab ab hostibus caesus est A. C. 1256. cuius ossa Florentius fil. aegre post varias belli vices obtinuit, A. C. 1277. Huius fil.Ioh. Ep. Traiectensi nequiquam eum excommunicante, Frisones superavit, A. C. 1297. sed infelicior Vilhelmus Margarerhae Imperatricis frater, aquis ab iis immissis, petiit A. C. 1324. quos tamen iterum subegit Albertus Comes circa A. C. 1392. Ab eo tempore idem gentis, quod reliquorum Belgarum, fatum fuit, ut in Austriac. familiam transirent, donec Praet. Sec. etiam hisce libertas obtigit, quam reliquis Foederati Belgii populis iuncti gnaviter tuentur. Vide Matthaeum Voss. Ann. Holl. Ubbon. Emmium, Suffridum Petri, cornel. Kempium, Bernard. Furner. Hist. Fris. Regio horum Frisia est, regio Germaniae, ita dicta, a gelu extremo, quo ditio riget: Pecorosa admodum, sed frumenti lignique, ob humile nimis et palustre solum, inops, Inundationi Oceani obnoxia, quem saepius infestum sensit: A. C. 1176. inprimis et A. C. 1220. quo 100000. hominum mersa. Hodie dividitur in oriental. et occidental. ab Amisia fluv. Orientalis vulgo appellatur, Comitatus Embdanus, in Westphalia, quem olim non Frisii, sed Chauci tenuêre, sed factum est, ut ille Frisia diceretur, non aliam ob causam, quam quod Frisiis conterminus sit. Hos autem Chaucos Plin. et Ptol. duplices commemorant: Maiores et Minores. Maiores sunt, qui Bremensem Episcopatum incolunt. Minores sunt Embdani et Oldenburgenses: siquidem inter Amisiam et Visurgim etiam Prol. sedes illis constituit. Haec regio quondam in multas Satrapias fuit divisa, quae singulae a singulis Principibus adm inistrabantur, ad Frid. III Imp. tempora usque, qui quendam nomine Ulricum toti huic regioni praefecit, eumque Comitis titulo insignivit, A. C. nempe C. 1465. Inde ad nostrum usque aevum continuo comites suos habuit. Sunt in hac Orientali Frisia Comitatus alii duo, alter Esens, alter Ieveren, quorum hic sub proprio Domino, a primariis eorum oppidis sic vocati. Duas tantum urbes muro cinctas habet, quae sunt Embdena et Aurichum. Frisia Occidentalis, et propria, a Tac. duplex statuitur, maior et minor. Maiores Tac. Ann. l. 1. c. 60. sunt Oostfrisii proprie dicti, non quidem ii qui hodie illud sibi nomen usurpant Emdani, hienim sunt Chauci minores, sed ii in quibus memorantur Stauria, Sneca, Franicum, Harlinga, Levardia et Doccomium oppida. Similiter Westfrisii, qui in extrema Hollandiae ora, Norrthollandi appellantur, suntque continui Canninefatibus ex descript. Plin. l. 4. c. 15. Hae namque duae Frisiorum nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur: Frisia igitur Occid. Ut hodie accipitur a positu orbis respectu Or. sic nuncupata, Frisiae nomen quasi proprium sibi antiquissimo iure vendicat, semperque praestantior fuit habita: Habet a plaga mundi Occidua, mare Germ. a Sept. mari Austrino ab Hollandia separatur: a Mer. ei adiacet regiunc. Drentia Transisalanae prov. pars: ab Ortu Solis habet dominium Groningense, quod eam a Busacteris Westphalisque discriminat. Estque hac tempestate Frisia Occid. regio longe maximâ parte palustris, solo depressiore ac demerso plerisque locis, non in novum modo, sed in adultum quoque ver, atque ob hanc aquarum multitudinem, ut dictum, frumenti parum ferax. Haec eadem olim regio diademate claruit ad Car. Mag. usque tempora, a cuius Obitu variis agitata fuit molestiis, tametsi et ante quoque eiusdem tempora durissimum Danorum et Norvegianorum senserit imperium: tandem vero sub Car. V. Caesare halcyonios dies est adepta. Merc. Nunc Foederati Belgii prov. primaria urbs Levardia. Persaepe Hollandia Septentr. dicitur a Batavis etiam Frisia Occ. ut dictum, ubi urbes Hornia regionis caput, Alcmaria, Edamum, Enchusa, Monachodamum et Purmerenda. Estqueve inter Oceanum Germ. ad Occ. et mare Austr. ad Ort. Baudr. Annales Bertiniani circa A. C. 837. Walachriam quoque ins. Frisiae citer. attribuunt: ut appareat partem huius a recentioribus Zelandiam nuncupatam esse, Vide Hadr. Vales. Not. Gall. et supra in Frisia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.